PAPIRIANUM Jus

PAPIRIANUM Jus
PAPIRIANUM Jus
a Sexto Papirio, nomen accepit. Primum enim Romani Legibus Regiis cum regerentur, quae partim Romulus, auctâ iam ad aliquem modum civitate, (cum antea manu Regis omnia gubernarentur) partim Reges subsequenres ad Populum tulerant, illas omnes Sextus Papirius, qui floruit illis temporibus, quibus Superbus, Demarati Corinthii filius, in unum librum congessit, qui postea, Ius Civile Papirianum propterea dictus est; non quod Papirius quidquam de suo ibi adiecerit, sed quod Leges sine ordine latas, ut dictum, in unum composuerit. Duravitillud, donec exactis Regibus, lege Tribunitiâ in usu esse desiit, omnibusque Legibus Regiis abolitis, iterum incertô magis iure et consuetudine potius, quam lege Populus Roman. uti coepit, per annos circiter 20. quibus exactis, XII. Tabulae a Decemviris concinnatae sunt, quae praecipuum Romanae Iurisprudentiae caput exstiterunt. Quaenam autem in Papiriano codice Leges fuerint exaratae, non admodum certum est. Franc. Balduinus l. quam ad romuli LL. scripsit, 18. recenset ipsius Leges, quas se in tabula antiquissima invenisse scribit, et ex quibus multas etiam Paul. Manutius in Legum libello commemorat. Verum tamen Eruditis illae non probantur: viacius certe non dubitat affirmare, confictas esse. Interim plerarumque Legum coniecturas, quicumque eas primum collegerunt, sumpsisse ex aliquibus Dionysii Halicarnassaei, Plutarchi, Ciceronis, aliorumque Scriptorum locis: imo quasdam ex Legibus a Balduino recitatis vere latas esse, licet ipsa earum verba, quae fuerunt sine omni dubio antiquissima, asserrinon possint, docet et ostendit Ioh. Rosin. qui primum, quae ipsi recitant capita, repetit: dein eas Leges
commemorat, quae certis Veterum testimoniis nituntur, Antiqq. Rom. l. 8. c. 5. CAPITA IURIS PAPIRIANI, QUAE BALDUINUS ALIIQUE RECITANT. 1. Ne quid inaugurato faciunto. Sumpta coniectura est ex Cicer. de divin. l. 1. et Dionys. l. 2. 2. Patres sacra, Magistratusque soli peragunto ineuntoque iusque dicunto: ex eodem Dionys. 3. Sacrorum omnium potestas sub Rege esto: Sacra Patres custodiunto, Ex eod. 4. Plebeii agros colunto. Similiter. 5. Populus Magistratus ereanto, leges scisunto, bella decernunto. Vide eund. 6. Deorum fabulas ne credunto. Ex eod. 7. Deos peregrinos praeter Faunum ne colunto. Vide Cicer. de LL. l. 2. et Dionys. 8. Nocturnas in templo vigilias ne habento: Ex eod. Dionys. 9. Ne quis, praesentibus feminis, obscena verba facito, ex Plut. in Romulo. 10. Qui sque demissam ad talos Togam in Urbe habeto, neve egreditor. Ex eodem. 11. Parricidas omnes capite puniunto, Vide eund. 12. Ne quis, nisi per portas, Urbem ingreditor. Moenia sacrosancta sunto: ex Pompon. ICto Plut. in Quaest. Rom. q. 27. etc. 13. Mulier viro legitime coniuncta, Fortanarum et sacrorum socia illi esto: utque domus ille dominus, ita haec domina. Ex Dionys. Halicarn. 14. Filia uti Patri, ita defuncto Viro haeres esto. Ex eod. 15. Adulterii convictam vir et cognati, uti volent, necanto. Vide eundem. 16. Si vinum biberit, domi ut adulteram puniunto. Ex eod. Vide quoque A. Gellium l. 10. c. 23. Iac. Cuiacium Observat. l. 6. c. 25. etc. 17. Parentum liberos omne ius esto relegandi, vendendi et occidendi. Ex dionys. l. 2. 18. Monstrosos partus sine frauds caedunto. Ex eodem. Haec Balduinus et Manutius habent. Addit aliquas leges et Pandulfus Pareus Iurisprudentia. 19. Virum uxor ne deserito. Uxorem si in veneficio natorum, adultoriove deprehensa clamve marito fuerit, repudiandi ius esto. Qui praeter has causas repudiârit, rerum suarum pars Uxori dator, pars Cereri sacra esto.
Ex lut. in Romulo. 20. Deprehensi in homicidio, statim puniuntor. Eadem est cum undecima, quam vide. 21. Plebeii, quem sibi e Patriciis Patronum volent, eligunto. Ex Dionysio. 22. Iudiciis fraus ne adhibetor. 23. Maximarum iniuriarum iudicium penes Reges esto: minimarum penes Senatores. Ex Dionysio eodem. 24. Annus mensis decimus esto: ex Macrobio Saturnal. l. 1. c. 12. etc. LEGES REGIAE, QUARUM CERTIORA EXTANT TESTIMONIA. Romuli legis unius fit mentio in Festo. Sei. Parentem. puer. verberit. Ast. Oloe. plorâssint. Puer. Diveis. Parentum. sacer. esto. sei. Nurus. sacra. Diveis. Parentum. esto. Ex legibus Numae Pompilii haec fragmenta reperiuntur Sei. hominem. fulmen. Iovis. (seu ut Lipsio placet; Fulminis, nominandi casu) occisit em. supra. genua. nei. tollito. Homo. sei. fulmen, occisus. esit. et. Iusta. nulla. fieri oporteto. Apud Festum in voce Occisus. Eiusdem de parricidiis, apud eundem, in voce Paricidii Quaestores etc. Si. quis. hominem. liberum. dolo. sciens. morti. duit. Parricida. esto. sei. im. imprudens. se. dolo. malo. occisit. pro. capite. occisei. et. nateis. eius. in. contione. arietem. subi cito. Eiusdem de Pellice: Pellex. aram. Iunonis. ne. tangito. si. tanget. Iunoni. crinibus. demissis. agnum. feminam. coedito. Paulus ICtus. Eiusdem de Opimis spoliis: Quovis. auspicio. classe. procincta. opeima. spolia. capiuntur. Iovei. Feretrio. bovem. caedito. quei. cepit. aeris. ducenta. darier. oporteto: Secunda. spolia. in. Martis. aram. in Campo. solita. Aurilia. vira. volverit. caedito. Tertia. spolia. Iano. quirino. agnum. marem. caedito. centum. quei. ceperit. et. aere. dato. Eiusdem de Polluctu: Pisceis. quei. squamosei. non. sunt. nei polluceto. squamosos. omneis. praeter. scarum. polluceto: ex Plin. l. 32. c. 2. et Festo. Eiusdem de Vino: Vino. rogum. nerrespergito. Plin. l. 14. c. 12. Vide quoque Lipsium Antiqq. Lection. l. 3. Eiusdem de Iudiciis: Sei. quid. horum. fuat. unum. Iudicei. Arbitrove. reave. dies. diffunsus. esto. Festus in voce Reus. Eiusdem de Terminis: Quei terminon. exarasisit. ipsus. et bovis. sacrei sunto. Festus, et Dionys. Halicarn. Memoratur et haec ex Numae legibus, qpud Dionys. et Plut. Si. pater. filio. concesserit. uxorem. deducere. futuram. sacrorum. ac. bonorum. iuxta. leges. participem. Partiposthac. nullum. ius. esto. vendendi. filium. Neque praetermittanda Lex Regia, de mortuo non inferendo; quae a Martiano refertur l. 2. ff. mort. in fer. Legum Servii Tulli de Contractibus, meminit Dionys. l. 4. et 5. Coeterum, quarum aequitas manifesta fuit, in XII. Tabul. relatae sunt. Ios. Scaliger in Festum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Papirĭanum jus — Papirĭanum jus, s. Papirius 1) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Jus Papirĭanum — (lat.), eine angeblich von dem Pontifex maximus Sextus Papirius nach der Vertreibung der römischen Könige veranstaltete Sammlung der von den letztern erlassenen Gesetze (Leges regiae) …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Papirĭus — (früher Papisius). Die Papiria gens war theils ein patricisches Geschlecht, zu dem die Familien Cursor, Fregellanus, Mugilianus, Pätus (s.d.a.) u.a.; theils plebejisches, zu dem die Familien: Carbo, Potamo u. Turdus (s.d.a.) gehörten. 1) Cajus P …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Rechtsgeschichte — Rechtsgeschichte, die Darstellung des Entwickelungsganges, welchen der Rechtsstoff im Laufe der Zeiten bis zu seiner gegenwärtigen Gestaltung genommen hat. Bei vielen Völkern blieb das Recht, nachdem es zu einer gewissen Höhe der Ausbildung… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Commentarii — (Latin, Greek: hupomnemata) are notes to assist the memory, or memoranda. This original idea of the word gave rise to a variety of meanings: notes and abstracts of speeches for the assistance of orators; family memorials, the origin of many of… …   Wikipedia

  • Regĭae leges — Regĭae leges, die ältesten, angeblich von den Königen gegebenen Gesetze der Römer, auf welche bes. religiöse Einrichtungen zurückgeführt worden zu sein scheinen; es ist ungewiß, ob hierbei wirkliche gesetzliche Erlasse od. nur… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Papirĭus — (früher Papisius), Name eines römischen, ursprünglich plebejischen, später auch patrizischen Geschlechts; seine namhaftesten Glieder sind: 1) der Veranstalter einer Sammlung königlicher Gesetze (jus Papirianum), die als erste Gesetzsammlung… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Römisches Reich — Römisches Reich. Das römische Volk, d.h. die Bewohner des altrömischen Staates, ist der Überlieferung nach aus der Vereinigung von Angehörigen dreier verschiedener Völker entstanden, der Latiner, Sabiner und Etrusker, und enthielt diesem Ursprung …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Römische Literatur — Römische Literatur, die, hat im allgemeinen nur Eigenthümliches aufzuweisen in Bezug auf Geschichte, Beredsamkeit und Rechtswissenschaft u. ist in allen andern Zweigen, namentlich hinsichtlich der Poesie, zumeist nur Nachbildung der Griechen in… …   Herders Conversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”